sabato , 7 dicembre 2019
Novità
Home » cultura » Cicerone: lettere ai familiari, 21 maggio 43 A.C.

Cicerone: lettere ai familiari, 21 maggio 43 A.C.

Questa lettera è probabilmente il documento in cui si nomina per la prima volta la città di Vercelli.

D. Brutus Imp. Cos. Desig. S.D. M. Ciceroni

Ad senatum quas litteras misi velim prius perlegas et si qua tibi videbuntur commutes. Necessario me scripsisse ipse animadvertes. Nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Pauloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi. Nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam necesse est.

Vicetini me et M. Brutum praecipue observant. His ne quam patiare iniuriam fieri in senatu vernarum causa a te peto. Causam habent optimam, officium in re publicam summum, genus hominum adversariorum seditiosum et incertissimum.

XII Kal. Iun. Vercellis

Inserisci un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. Required fields are marked *

*